TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex Joannis et Apostoli verbis Donatistas redarguit. Melius ergo Joannem audis, o haeretice; melius audis praecursorem recursor; melius audis humilem, o superbe; melius audis lucernam ardentem, o lucerna exstincta. Audi Joannem, cum veniretur ad eum: « Ego quidem baptizo vos in aqua. » Et tu, si te agnoscas, minister es aquae. « Ego, » inquit, « baptizo vos in aqua; qui veniet autem, major me est. » Quantum major te est? « Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. » Quantum se humiliaret, si se dignum diceret? Ne hoc quidem dixit dignum se esse, corrigiam calceamenti solvere. Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 22Luc. III, 16, et Joan. I, 27, 33 . Quid te pro Christo supponis? Ipse baptizat in Spiritu sancto. Ergo ipse justificat. Tu quid dicis? Ego baptizo in Spiritu sancto, ego justifico. Certe non dicis, Ego sum Christus? Certe non es de illis, de quibus dictum est, Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus 23Matth. XXIV, 5 ? Captus es: atque utinam vel captus inveniaris, qui non captus perieras. Bonum est ad escam magni regis capi retibus veritatis. Noli ergo jam dicere, Ego justifico, ego sanctifico: ne convincaris dicere, Ego sum Christus. Dic potius quod amicus sponsi, non qui te velis jactare pro sponso: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 24I Cor. III, 7 . Audi etiam et ipsum, de quo agimus, amicum sponsi. Certe cum Christo quasi discipulos habebat, et Christi discipulus non erat: audi illum confitentem se Christi discipulum. Vide illum inter Christi discipulos, et tanto certiorem, quanto humiliorem; tanto humiliorem, quanto majorem. Vide illum facientem quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam 25Eccli. III, 20 . Jam dixit, Non sum dignus corrigiam calceamenti solvere: sed non in hoc se discipulum demonstravit. Qui de coelo, inquit, venit, super omnes est 26Joan. III, 31 : nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus 27Id. I, 16 . Ergo et ipse inter discipulos erat, qui cum Christo discipulos colligebat. Audi apertius fatentem se discipulum: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum 28Id. III, 29 . Et ideo stat, quia audit eum. Stat et audit; quia si non audiat, cadit. Merito ille, Auditui meo dabis, inquit, exsultationem et laetitiam. Quid est, auditui meo? Audire illum, non audiri velle pro illo. Et ut noverimus quia in eo quod audit eum, humilitatem commendat: cum dixisset, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo subjunxit, et exsultabunt ossa humiliata 29Psal. L, 10 . Stat ergo et audit eum. Exsultabunt ossa humiliata, quia franguntur elata. Nullus ergo sibi servus potestatem Domini assumat. Gaudeat se esse in familia, et si est praepositus, proferat in tempore conservis cibaria 30Matth. XXIV, 45; sed unde et ipse vivat, non ut de ipso illi vivant. Nam quid est proferre in tempore cibaria, nisi proferre Christum, laudare Christum, commendare Christum, praedicare Christum? hoc est, proferre in tempore cibaria. Nam ut esset ipse Christus cibaria jumentorum suorum, natus in praesepi positus est.

Notes

  1. 22. Luc. III, 16, et Joan. I, 27, 33
  2. 23. Matth. XXIV, 5
  3. 24. I Cor. III, 7
  4. 25. Eccli. III, 20
  5. 26. Joan. III, 31
  6. 27. Id. I, 16
  7. 28. Id. III, 29
  8. 29. Psal. L, 10
  9. 30. Matth. XXIV, 45