TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei facies et manus et pedes quid. Non hic corporea facies cogitetur. Nam si accensus desiderio videndi Deum, faciem tuam praeparaveris corporalem ad videndum; talem faciem desiderabis et Dei. Si autem jam saltem spiritualiter de Deo sapis, ut Deum non cogites esse corporeum (unde diutius heri egimus, si tamen aliquid peregimus); si in corde vestro, tanquam in templo Dei, formae humanae fregimus simulacrum; si jam vobis bene venit in mentem, et viscera vestra interiora possedit, ubi detestatur Apostolus eos qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei et similitudinem imaginis corruptibilis hominis 8Rom. I, 22, 23 .

Notes

  1. 8. Rom. I, 22, 23