Propheta utens optantis figura, visionis suae certitudinem significat. Audivimus, et contremuimus, quod in voce Psalmi est prophetatum. Ait enim: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Non dubito, fratres mei, quod omnium vestrum corda concussa sint, nec cujusquam conscientia sub his verbis intrepida steterit. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Ac per hoc cum Scriptura dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 1Prov. XX, 9 , quis non contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo faciemus, aut quae spes nobis est? Neque enim frustra haec cantantur; aut vero cum haec dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura praevidet. In verbis quidem figura optantis apparet, sed intelligitur praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura Prophetarum tanquam in praeteritum facta narrantur, cum futura praedicantur: ita quaedam tanquam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelligunt quod audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Longe autem ante nativitatem Dominicae incarnationis, isti Psalmi dicti atque conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David regem, cujus tempore hi Psalmi cantati sunt, fuit. Dominus autem dixit, Ante Abraham ego sum 2Joan. VIII, 58 . Ipse enim est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia: sed ipse implens Prophetas, in carne se esse venturum per eos praedixit. Ad ejus autem incarnationem pertinet passio. Neque enim potuit pati illa quae in Evangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili, quam gerebat. Et ibi utique legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui crucifixerunt eum, vestimenta ejus diviserunt sibi, et cum invenissent in eis tunicam desuper textam, noluerunt eam conscindere, sed sortem super eam miserunt; ut ad quem perveniret, integra perveniret 3Id. XIX, 23, 24: qua significabatur charitas, quae dividi non potest. Haec ergo cum in Evangelio jam facta narrentur, longe ante multos annos in Psalmo cum futura praenuntiarentur, tanquam gesta et transacta cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 4Psal. XXI, 17-19 . Omnia tanquam praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. Sicut ergo in verbis praeteriti temporis futura facta significantur; sic in figura optantis praenuntiantis mens intelligenda est. Sic et de Juda Domini traditore, tanquam optat ei propheta, quod venturum esse praedicit. Et de ipsis Judaeis, Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum 5Psal. LXVIII, 23 . Quod de his praedictum esse sine dubitatione exponit: sicut de Juda quae sub eadem figura praenuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat 6Act. I, 20.
Sermones
Notes
- 1. Prov. XX, 9
- 2. Joan. VIII, 58
- 3. Id. XIX, 23, 24
- 4. Psal. XXI, 17-19
- 5. Psal. LXVIII, 23
- 6. Act. I, 20