Pastoribus debita reverentia. Pastorum solatia. Dominus noster Jesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Audivimus ergo verba ejus. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur? Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo ejus pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos; videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat injuria quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis, nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male.