TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ignobiles cur prius electi a Christo. Dominus Jesus infirma mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligens Ecclesiam suam de toto orbe terrarum, non coepit ab imperatoribus, aut a senatoribus, sed a piscatoribus. Quaecumque enim dignitates fuissent prius electae, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus, ubi dicit: « Videte enim vocationem vestram, fratres, » Apostoli verba sunt, « quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram illo » 1I Cor. I, 26-29. Hoc et propheta dixit: « Omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur » 2Isai. XL, 4. Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scienti, nihil habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores hominum 3Matth. IV, 19 . Si illi piscatores non praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator, si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator.

Notes

  1. 1. I Cor. I, 26-29
  2. 2. Isai. XL, 4
  3. 3. Matth. IV, 19