TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

A litibus in primis jejunandum. Prae caeteris, fratres, a litibus et discordiis jejunate. Mementote prophetam quibusdam exprobrantem atque clamantem: In diebus jejunii vestri, inveniuntur voluntates vestrae, quod omnes qui sub jugo vestro sunt stimulatis, et caeditis pugnis; auditur in clamore vox vestra 7Isai. LVIII, 3-5 , et caetera talia. Quibus commemoratis adjunxit: Non hoc jejunium ego elegi, dicit Dominus. Si clamare vultis, illum frequentate clamorem, de quo scriptum est: Voce mea ad Dominum clamavi 8Psal. CXLI, 2 . Ille quippe non est litis, sed charitatis; nec carnis, sed cordis. Non est talis ille, de quo dicitur: Expectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem; et non justitiam, sed clamorem 9Isai. V, 7 . Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 10Luc. VI. 37 et 38 . Hae sunt duae alae orationis, quibus volat ad Deum: si illud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti.

Notes

  1. 7. Isai. LVIII, 3-5
  2. 8. Psal. CXLI, 2
  3. 9. Isai. V, 7
  4. 10. Luc. VI. 37 et 38