TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De calceamentis non induendis. Calceamenta quid sunt? Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Per hoc ergo jubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve calceamenta de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est 12Exod. III, 5 . Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia? In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus, consolatur me idem ipse Dominus meus. Si enim ipse calceatus non esset, non de illo Joannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus 13Luc. III, 16 . Sit ergo obedientia, non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus, custodiamus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam.

Notes

  1. 12. Exod. III, 5
  2. 13. Luc. III, 16