Verba Christi in Judaeos, Ecclesiae conveniunt in Donatistas. Sed istos, ut diximus, relinquamus: istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in coelo est, corpus in terra est: caput Dominus est, corpus Ecclesia ejus. Sed meministis dictum, Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 5Ephes. V, 23, 31, 32 . Si ergo duo sunt in carne una, duo sunt in voce una. Caput nostrum, Dominus Christus, locutus est ad Judaeos ea quae audivimus, cum Evangelium legeretur, caput ad inimicos suos: loquatur et corpus, id est, Ecclesia, ad inimicos suos. Nostis ad quos loquatur. Quid habet loqui? Non dixi de meo, ut vox una sit: quia caro una, vox una. Hoc ergo illis dicamus: voce Ecclesiae loquor. O fratres, filii dispersi, oves errantes, rami praecisi, quid mihi calumniamini? Quid me non agnoscitis? Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me: Judaeis dicit caput nostrum, quod vobis corpus dicit: Quaeretis me, et non invenietis 6Joan. VII, 36 . Quare? Quia non scrutamini Scripturas, quae testimonium perhibent de me.