Nec vox pastoris est quod illi de traditoribus dicunt; neque quod Ecclesiam dicunt perituram. Sed illi codices tradiderunt, et illi thus idolis posuerunt, ille et ille. Quid ad me de illo et illo? Si fecerunt, non sunt pastores: tu vocem pastoris edicito; quia nec de illis vocem pastoris annuntias. Tu accusas, non Evangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus: de quo mihi vox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta profers: Acta profero. Credam tuis: crede et tu meis. Non credo tuis: noli credere meis. Auferantur chartae humanae, sonent voces divinae. Ede mihi unam Scripturae vocem pro parte Donati: audi innumerabiles, pro orbe terrarum. Quis eas enumerat? Quis eas terminat? Tamen ut pauca commemoremus, Legem attende, primum Dei Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes 58Gen. XXII, 18 . Et in Psalmo, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 59Psal. II, 8 . Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 60Psal. XXI, 28, 29 . Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 61Psal. XCV, 1 . Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 62Psal. LXXI, 11 . Quis enumerare sufficiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una vox pro parte Donati. Quid magnum est quod quaero? Ecclesiam toto orbe diffusam, perituram fuisse dicunt. Peritura praedicta est tot testimoniis mansura? Nec una vox ista per Legem, per Prophetas, per Cantica pastoris est. Neque enim illi verum dicere sine Verbo Dei potuerunt, quod est Christus.