Parentum imprecationes in filios, quam reformidandae. Misericordia quidem Dei, fratres, sicut credendum est, omnes isti fratres, quos una Dei ira materna plaga percussit, ad hujus de quo gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen discant filii obsequi, timeant parentes irasci. Scriptum est, Benedictio patris firmat domum filiorum: maledictio matris eradicat fundamenta 1Eccli. III, 11 . Modo isti per terras in fundamentis patriae suae non sunt: praebent ubique spectaculum, proponunt suum supplicium; praebent oculis miseriam suam, terrent superbiam alienam. Discite, filii, quod dicit Scriptura, reddere honorem parentibus debitum. Sed et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita est; quia Deus vere justus est, quia vere injuriam passa fuerat. Unus ipsorum et verba contumeliosa et manus injecerat; et caeteri matris injuriam patienter tulerunt, nec unum pro ea verbum contra fratrem responderunt. Justus Deus qui audivit precantem, audivit dolentem. Sed quid illa misera? Nonne unde citius exaudita, inde plus punita? Discite hoc petere a Deo, ubi non timeatis exaudiri.