TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo in coelo erit corpus nostrum, si non erit ibi corruptio. Carnis non erunt eadem opera post resurrectionem. Judaeorum et Sadducaeorum error de resurrectione. Resurrectio ad vitam Angelorum. Et ne quisquam diceret, Si ergo incorruptio a corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum? audite quod sequitur. Quasi enim diceretur Apostolo, Quid est ergo quod dicis? frustrane credidimus carnis resurrectionem? Si caro et sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est, in eo ascendisse in coelum coram oculis discipulorum suorum, de quo coelo ad te clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris 34Act. IX, 4 ? Occurrit hoc Paulo sancto et beato apostolo, et pia charitate parturienti filios suos in Christo per Evangelium genitos 35I Cor. IV, 15, quos adhuc parturiebat donec Christus in eis reformaretur 36Galat. IV, 19, id est, donec portarent per fidem imaginem ejus qui de coelo est. Nolebat enim eos in ea ruina remanere, ut arbitrarentur se talia facturos in regno Dei, in illa aeterna vita, qualia faciebant in hac vita, in voluptatibus manducandi et bibendi, nubendi, uxores ducendi, et eos carnaliter generandi: haec enim opera corruptio carnis habet, non ipsa species carnis. Jam ergo quia non ad talia resurrecturi sumus, praescripsit, ut jam dudum dixeram, Dominus in evangelica lectione quae modo recitata est. Judaei enim resurrectionem quidem credebant carnis, sed talem futuram putabant, ut ea vita esset in resurrectione, qualem in hoc saeculo gerebant; atque ita carnaliter cogitantes, Sadducaeis respondere non poterant proponentibus de resurrectione quaestionem, cujus erit uxor mulier, quam septem fratres sibi succedentes habuerunt, cum vellet unusquisque fratri suo mortuo ex ejus uxore semen excitare. Sadducaei enim secta erat quaedam Judaeorum, quae non credebat resurrectionem. Judaei ergo Sadducaeis istam quaestionem proponentibus fluctuantes et haesitantes respondere non poterant, quia regnum Dei a carne et sanguine, id est, incorruptionem a corruptione possideri posse arbitrabantur. Venit Veritas, interrogatur a deceptis et deceptoribus Sadducaeis, proponitur illa quaestio Domino. Et Dominus qui sciret quid diceret, et quod nesciebamus credere nos vellet, respondet auctoritate majestatis suae quod credamus. Apostolus autem exposuit quantum ei datum est: quod, quantum possumus, intelligamus. Quid ergo Dominus Sadducaeis? Erratis, inquit, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt; neque enim incipiunt mori, sed erunt aequales Angelis Dei. Magna virtus Dei. Quare non nubunt, neque uxores ducunt? Quia non incipient mori. Ibi enim successor, ubi decessor. Nulla ergo ibi talis corruptio. Et ille Dominus per aetates ab infantia usque ad juventutem cucurrit, quia carnis adhuc mortalis gerebat substantiam: posteaquam resurrexit in aetate in qua sepulpultus est, numquid credimus eum in coelo senescere? Ergo erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Abstulit de medio suspicionem Judaeorum, refellit calumnias Sadducaeorum: quia Judaei credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quae opera resurgerent, carnaliter sentiebant. Erunt aequales, inquit, Angelis Dei. Audisti de virtute Dei, audi etiam de Scripturis. De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus ad Moysen de rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum 37Matth. XXII, 23-32, et Luc. XX, 27-38 .

Notes

  1. 34. Act. IX, 4
  2. 35. I Cor. IV, 15
  3. 36. Galat. IV, 19
  4. 37. Matth. XXII, 23-32, et Luc. XX, 27-38