Deus tentans Abraham Manichaeis immerito displicet. Fortasse sacramentum quaeratur. Non enim frustra hoc Deus juberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intelligentium corda commovit. Tentavit, inquit, Deus Abraham 4Gen. XXII, 1 . Sic ergo ignarus est Deus rerum, sic nescius cordis humani, ut tentando hominem inveniat? Absit: sed ut ipse homo se inveniat. Primo itaque, fratres, propter illos qui adversantur Legi veteri, Scripturae sanctae; quia nonnulli non intelligentes citius volunt exagitare quod non intelligunt, quam quaerere ut intelligant; et non fiunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores: propter hos ergo qui Evangelium volunt accipere, et Legem veterem respuere; putantes in via Dei posse se esse, et recte uno pede ambulare; quoniam non sunt Scribae eruditi in regno Dei, qui proferunt de thesauro suo nova et vetera 5Matth. XIII, 52: propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut etsi hic non sunt, habeant qui adsunt, quid talibus respondeant, breviter solvenda est ista quaestio. Dicimus talibus, Evangelium accipitis, Legem non accipitis: nos autem dicimus, eumdem esse Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit, quos ut converterentur Lege terruerat. Imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem; lex quam dedit imperator, non noverat nisi punire peccantes: restabat ergo, ut ad solvenda delicta eorum, ipse cum indulgentia veniret, qui legem praemiserat. Sed quid dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium, Legem vero respuere? Quare respuit? Quia scriptum est, inquit, Tentavit Deus Abraham. Ego Deum colam qui tentat? Christum cole, quem habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intelligendam Legem. Sed quia non transierunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt. Non enim colunt Christum, qualis praedicatur in Evangelio; sed qualem ipsi sibi finxerunt. Propterea super velamen stultitiae suae naturalis, addunt alterum velamen perversae opinionis. Et quando per duplex velamen poterit videri quod lucet in Evangelio?