Coelestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis, non honos, sed onus. Intellige in novissimma, ubi nemo erit felix malus, nemo infelix bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in coelo? Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem in sanctuarium Dei, et intelligerem in novissima. Quid enim mihi est in coelo? Incorruptio, aeternitas, immortalitas, nullus dolor, nullus timor, nullus beatitudinis finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid mihi servatur in coelo? Et a te quid volui super terram 8Psal. LXXII ? Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam quid? Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans dixit, non explicans, Quid enim mihi est? inquit. Quare non dicis quid? Quomodo dico quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 9I Cor. II, 9 ? Calcate deorsum quid; quia nihil est: sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et hanc fidem habentes, nolite zelare in peccatoribus, quando videtis eos quasi felices, falso felices, revera infelices. Et vos laetamini in Domino 10Psal. XXXI, 11 . Et si habetis forte secundum tempus divitias, honores, potestates, nolite inde vos putare felices.