Verum bonum quid. Quaerit ergo aliquis admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et ad haec ergo ait quod quaerendum est: Scitote, quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum 9Psal. IV, 3, 4 . Jam et Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in coelum, jam nomen ejus per totum mundum praedicatur: quousque graves corde? Sufficiant praeterita tempora: jam magnificato illo Sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? Jam clamat veritas, et adhuc quaeritur vanitas? Quousque graves corde?