Non Joannes solus, sed et Apostoli lucernae. Candelabrum lucernae, crux Christi. Sed et Apostoli, fratres mei, lucernae sunt diei. Nolite putare quia Joannes solus est lucerna, et Apostoli non sunt. Ait illis Dominus: Vos estis lux mundi. Et ne putarent quia talis lux erant, qualis dictus est lux, de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; continuo docuit illos veram ipsam lucem. Cum dixisset, Vos estis lux mundi; adjunxit, et ait, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Quod vos dixi lucem, lucernam vos dixi: nolite exsultare in superbia vestra, ne flammula exstinguatur. Non vos pono sub modio: sed ut luceatis, in candelabro eritis. Quod est candelabrum lucernae? Audite candelabrum: estote lucernae, et habebitis candelabrum. Crux Christi est magnum candelabrum. Qui vult lucere, non erubescat de ligneo candelabro. Audi, ut intelligas quia candelabrum crux Christi est. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent: non sicut tu quaeris glorificari, quaeris exstingui: glorificent Patrem vestrum qui est in coelis 12Matth. V, 14-16 . Per bona opera vestra glorificent Patrem vestrum. Ut lucernae esse possitis, accendere vos non potuistis, ponere vos supra candelabrum non potuistis: ille glorificetur, qui vobis hoc praestitit. Audi ergo Paulum Apostolum, audi lucernam in candelabro exsultantem. Mihi autem, ait (clamant qui noverunt quid sequitur), Mihi autem: quid tibi autem? Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. In candelabro glorior: si se candelabrum subtrahat, cado. Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 13Galat. VI, 14 . Laudastis, et favistis. Crucifigatur vobis mundus, crucifigimini mundo. Quid est hoc? Felicitatem non quaeratis de mundo: abstinete vos a felicitate mundi. Blanditur mundus, caveatur corruptor: minatur mundus, non timeatur oppugnator. Si bona mundi non te corruperint, si mala mundi non te corruperint, crucifixus est tibi mundus, crucifixus es mundo. Gloriare in candelabro: serva, lucerna, in candelabro semper humilitatem, ut teneas splendorem: observa, ne superbia exstinguaris. Conserva quod factus es, ut de factore glorieris. Quid enim eras, homo? Omnis homo, attende quid natus es: etsi nobilis natus es, nudus natus es. Quid est nobilitas? Nativitas pauperis et divitis aequalis est nuditas. An forte quia nobilis natus es, quantum vis vivis? Quando nescisti, intrasti: quando non vis, exis. Postremo sepulcra inspiciantur, et ossa divitum agnoscantur.