Contra Donatistas.--Et scient quoniam ego sum Dominus, in eo cum confregero furcas jugi eorum: furcas quibus premitur collum eorum. Domine, frange furcas quibus haeretici premunt colla infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam, Noli audire Christum, audi me? Remove furcam, respirare permitte. Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 52Luc. XXIV, 47 . Sine me sequi pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam jugum lene Domini mei. Haec audit, et premit. Domine, non vult haereticus furcam suspendere; tu furcam frange. Crux Domini sursum levat, furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum confregero furcas jugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum confregero furcas jugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in servitutem redigebant. Quid est, in servitutem redigebant? Ad peccatum eos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati 53Joan. VIII, 34. Videte quid eis persuaserint, fratres, ut dicant, Illi de nobis reddent rationem: nos oves sumus; quo duxerint, sequimur. Ovis es? Pastorem audi, non lupum.