Unde lene fit jugum Christi. Omnia ergo illa quae commemoravit aspera et gravia, frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto aderat ei Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovaret de die in diem, et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Ecce quam suave jugum Christi portabat, et quam levem sarcinam: ut omnia illa, quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horrescit, levem tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis, quanto pretio temporalium emenda sit futura vita, non pati aeternos labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate justorum. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. In languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima vita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Quibus tempestatibus et procellis, quam horribili et tremenda saevitia coeli et maris importuni sunt mercatores, ut divitias ventosas acquirant, majoribus quam quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? Quos aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carnes, propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. Quanquam etsi aper cervusque capiatur, magis suave sit venantis animo quia captus est, quam comedentis palato quia coctus est. Quantis cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum aetas subditur? Quantis etiam in scholis vigiliarum et abstinentiae molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter opes honoresque vanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas fallacias eloqui discant?