Veritate pasci, pars Mariae quae non transit. Delectatio de lumine veritatis. Intendat itaque Charitas vestra. Ecce dicimus ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere, pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne hoc transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate, non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo spirituali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem iu Israel. Et ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum 14Matth. VIII, 10, 11 . Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit 15I Cor. VI, 13 . Quare evacuabit? Quia fames non erit ibi. Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc praemium sanctis suis promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere; et transiet, et ministrabit eis 16Luc. XII, 37 . Quid est, faciet eos recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet vacare? Quid est, transibit, vel, transiet, et ministrabit eis? Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit Christus: veniemus ad eum quo transivit, ibi jam non transit. Nam et Pascha in hebraea lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus ostendit, imo evangelista, ubi de Domino dixit: Cum autem venisset hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem 17Joan. XIII, 1 . Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiae, delectatio cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur. Quod enim dicis, Minus est, quasi crescendo par erit. Nolo dicere, Minor: non comparo; alterius generis est, longe aliud est. Quid est enim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quae forma, quae figura, quae statura, quae lineamenta membrorum, quae corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amatis. Quando enim sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil videretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta, colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis, amatis, laudatis. Si haec delectatio veritatis dulcis est nunc, multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea.