Cur reprobatur qui profitetur se secuturum Christum. De capitulo Evangelii, quod Dominus donavit, audite. Lectum est enim, Dominum Jesum differenter egisse, cum obtulit se unus, ut eum sequeretur, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Quod enim dixit, Domine, sequar te quocumque ieris; quid tam promptum, quid tam impigrum, quid tam paratum, et quid ad tantum bonum aptissimum, sequi Dominum quocumque ierit? Miraris hoc, dicens: Quid est hoc, quod magistro bono Domino Jesu Christo invitanti discipulos, quibus daret regnum coelorum, displicuit tam paratus? Sed quia talis magister erat, qui futura praevideret, intelligimus, fratres, istum hominem, si sequeretur Christum, sua quaesiturum fuisse, non quae Jesu Christi. Ipse enim dixit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum 1Matth. VII, 21 . Et iste de ipsis fuit, nec sic se ipso noverat, quomodo medicus inspiciebat. Nam si jam se fictum esse spectabat, si jam dolosum et insidiosum se noverat, cui loqueretur non noverat. Ipse est enim de quo ait evangelista: Non opus habebat ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine 2Joan. II, 25 . Quid ergo respondit? Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Sed ubi non habet? In fide tua. Vulpes enim habent foveas in corde tuo, dolosus es: volatilia coeli habent nidos in corde tuo, elatus es. Dolosus et elatus, non me sequeris. Quomodo sequitur dolosus simplicitatem?