TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali non nocent homini liberato a se ipso malo. Festa sanctorum quomodo celebranda. Sed ecce nocent homines mali. Tanta tibi fecerunt, o Paule. Respondet tibi Paulus: Opus esset ut liberatus essem ab homine malo, hoc est, a me ipso. Caeterum quid isti homines mali mihi faciunt? « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 19Rom. VIII, 18. Etenim quod est leve tribulationis nostrae, supra incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis, non respicientibus quae videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna » 20II Cor. IV, 17, 18. Vere liberatus es ab homine malo, hoc est a te ipso ut caeteri tibi mali homines non obessent, sed magis prodessent. Ergo, charissimi, festum sanctorum diem, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt, et Domino suo donante atque juvante vicerunt, sic celebremus, ut amemus; sic amemus, ut imitemur: ut imitati, ad eorum praemia pervenire mereamur.

Notes

  1. 19. Rom. VIII, 18
  2. 20. II Cor. IV, 17, 18