TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Veritatis hostes quatenus patienter ferendi. Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent haereticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnae patientiae adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclesiae, corrigantur, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiae sanctae pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiae quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestrae, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter: quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.