Curandum ut bona sit non solum conscientia, sed etiam fama. Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine vivamus. Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram; ut et nos dicere fortassis audeamus, quamvis illi multum impares, quod dixit Apostolus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 1I Cor. IV, 16 . Et ideo nolo ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ut ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 2II Cor. VIII, 21 . Propter nos, conscientia nostra sufficit nobis: propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est: maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum suum, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum 3Tit. II, 7 .