TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fundamentum nostrum sursum, non deorsum. Eia ergo, fratres, si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram 15Coloss. III, 1 et 2 . Ideo enim et Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sursum versus aedificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia corpora non utique nisi ad ima devergunt, in imo ponitur fundamentum: sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut sursum nos rapiat etiam pondere charitatis. Alacriter ergo cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate . Omnia facite sine murmuratione 16Philipp. II, 12-14 . Et tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei 17I Petr. II, 5 : et tanquam ligna imputribilia de vobis ipsis facite domum Dei. Conquadramini, dolamini, in laboribus, in necessitatibus, in vigiliis, in negotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in aeterna vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.

Notes

  1. 15. Coloss. III, 1 et 2
  2. 16. Philipp. II, 12-14
  3. 17. I Petr. II, 5