In nobis, uti in profano templo, alia dejicienda, alia consecranda. Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem, adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc aedificabat, nondum dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in melius convertuntur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores usus commutantur; sic et nos sumus. Opera carnis fuerunt in nobis. Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis; contentiones, inimicitiae, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; dejicienda sunt, non mutanda: quae praedico, inquit, vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ista in nobis, tanquam idola frangenda sunt. In usus autem meliores vertenda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quae serviebant immunditiae cupiditatis, serviant gratiae charitatis.