Excitandus Christus inter irae tempestates. Audisti convicium, ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, et malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in te Christus: considera illum. Quid volebas? Vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum crucifigeretur dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 2Luc. XXIII, 34 ? Qui dormiebat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum. Memoria ipsius, verbum ipsius: memoria ipsius, jussio ipsius. Et dices apud te, si vigilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et sitiens vindictam, exiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis 3Luc. VI, 37, 38 . Ergo compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas.