Abrahae fides et pietas. Notissima pietas patris nostri Abrahae reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem: et est quidem ita mirabilis, ut nullum cor arbitrandum sit tam obliviosum, ut inde aliquando elabi possit. Verumtamen nescio quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. Magna fides, magna pietas, non solum in Deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse pater credidit, quidquid de illo jusserat qui creavit. Pater enim filii sui esse poterat Abraham, secundum operationem carnis; non autem creator et conditor, secundum operationem majestatis. Et quidem, sicut dicit Apostolus, non secundum carnem natus est Isaac Abrahae, sed ex promissione 1Galat. IV, 23: non quia eum carne non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat; et nisi adesset promittens Deus, nihil tam senex de visceribus aniculae conjugis sperare audebat posteritatis. Sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum. Ejus dextera eligitur ad sacrificium, ut moreretur; cujus cor electum est ad fidem, ut nasceretur. Non trepidavit Abraham credere, quando promittebatur; non trepidavit offerre, quando exigebatur: nec fuit religio credentis contraria devotioni obedientis. Hoc dico, non sibi dixit Abraham, Deus mihi locutus est: quando promisit filium, credidi quia mihi daturus esset Deus posteritatem; et qualem posteritatem? Ut diceret mihi, In Isaac vocabitur tibi semen 2Gen. XXI, 12 : et ne forte sic vocaretur mihi semen in Isaac, ut ante me meus filius moreretur, In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes 3Id. XXII, 18 . Ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam? Non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis, Occide mihi filium tuum: sed erat in corde ejus fides semper inconcussa, et nullo modo deficiens. Cogitavit enim Abraham, Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. Amplius enim est quod jam fecerat Deus, cum qui non erat post tantam desperationem videbat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile. Adjecit itaque animum ad fidem; non credidit aliquid impossibile esse Creatori. Qui, quemadmodum crediderat, suscepit filium, credidit postea jubenti Deo: jam in suscepto filio probaverat Deum. Credidit filium suscepturus, credidit occisurus. Ubique fidelis, nusquam crudelis. Omnino perduxit filium ad locum victimae: armavit etiam dexteram cultro. Attendis quis feriat, et quem feriat: attende quis jubeat. Pius ergo Abraham obtemperando: quid Deus jubendo? Ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui jubebat. Sed si placet qui obtemperabat, quomodo displiceat qui jubebat? Quia si Abraham bene fecit obtemperando; multo melius, et longe melius, incomparabili modo, Deus jubendo.