De divitiis quid praestandum. Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis. Quid est hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divites sint in operibus bonis. Audiant, intelligant: non permittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo, Quoniam peccatum meum ego agnosco 2Psal. L, 5 . Dic tu quid est, Divites sint in operibus bonis.