Nunc interim demoratur alicubi: sed non est sollicitus quid agatur in domo. Omnes enim apud eam vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit, cum alicubi demoratur, habens conjugem talem? Vestiti sunt, et optime. Quam optime vultis nosse? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 35Galat. III, 27 . Omnes omnino apud eam vestiti sunt. Et boni servi et mali servi vestiti sunt: sed boni servi vestiti sunt, qui Christum induerunt, non tantum in forma Sacramenti, sed etiam in opere exempli, sequentes vestigia Domini sui; alii vero usque ad Sacramentum, reddituri de sua veste rationem. Non cessat tamen illa mulier, non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur, nemo dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus. Videte ergo, quemadmodum induti esse debeatis. Pro vestibus nostris etiam opus faciamus. Omnes enim apud eam vestiti sunt.