TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes plus quam propheta, se abjecto Christum commendat. Fuerunt Prophetae ante Joannem, et multi, et magni, et sancti, digni Deo, Deo pleni, Salvatoris praenuntiatores; veritatis attestatores. Verumtamen de nullo eorum dici potuit, quod dictum est de Joanne: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista 2Matth. XI, 11 . Quid ergo sibi vult ista magnitudo praemissa ante magnum? Ad testimonium magnae humilitatis. Tam enim magnus erat, ut Christus posset putari. Posset Joannes abuti errore hominum, et non laborare persuadere se esse Christum, quia hoc jam illi, qui eum audiebant et videbant, illo non dicente putaverant. Non erat ei opus seminare errorem, sed confirmare. At ille sponsi amicus humilis, sponso zelans, non se pro sponso adulterum supponens, perhibet testimonium amico suo, et eum qui vere sponsus erat, sponsae commendat: ut ametur in illo, odit se amari pro illo. Qui habet, inquit, sponsam, sponsus est. Et quasi diceres, Quid tu? Amicus autem, inquit, sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 3Joan. III, 29 . Stat, et audit: discipulus audit magistrum; quia audit, stat; quia si non audit, cadit. Hinc magnitudo Joannis maxime commendatur; quia cum posset putari Christus, maluit Christo, testimonium perhibere, illum commendare; se humiliare, quam pro ipso accipi, et a se decipi. Merito dictus est amplius quam propheta. De Prophetis enim, qui fuerunt ante adventum Domini, Dominus ipse ita loquitur: Multi Prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt 4Matth. XIII, 17 .Etenim illi qui implebantur Spiritu Dei, ut annuntiarent Christum venturum, concupiscebant, si fieri posset, in terra videre praesentem. Unde Simeon ille differebatur exire de saeculo, ut videret natum, per quem conditum est saeculum 5Luc. II, 25, 26. Et ille quidem infantem vidit Verbum Dei in carne: sed nondum docebat, nondum magistri personam professus erat, qui jam apud Patrem Angelis magister erat. Simeon ergo vidit, sed infantem: Joannes autem jam praedicantem, jam discipulos eligentem. Ubi? Ad flumen Jordanis. Inde enim coepit magisterium Christi. Ibi Baptismus Christi commendatus est futurus: quia susceptus est baptismus praeveniens, et viam parans, et dicens, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus 6Matth. III, 3 . Baptizari enim voluit Dominus a servo, ut viderent quid accipiunt qui baptizantur a Domino. Inde ergo coepit, unde merito prophetia praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 7Psal. LXXI, 8 . Ad ipsum flumen, unde coepit dominari Christus, vidit Joannes Christum, cognovit, testimonium perhibuit. Magno se humiliavit, ut a magno exaltaretur humilis. Et se amicum sponsi dixit: et qualem amicum? fortassis aequalem? Absit: longe infra. Quantum longe? Non sum dignus, ait, corrigiam calceamenti ejus solvere 8Marc. I, 7 . Hic propheta, imo amplius quam propheta, praenuntiari meruit per prophetam. De illo namque dixit Isaias, quod hodie nobis lectum est, « Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei. Exclama: Quid exclamabo? Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum » 9Isai. XL, 3-8. Attendat Charitas vestra. Joannes interrogatus quis esset, utrum Christus esset, utrum Elias, utrum propheta, Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Et illi, Quis ergo es? Ego sum vox clamantis in deserto. Vocem se dixit. Habes Joannem vocem. Quid habes Christum, nisi Verbum? Vox praemittitur, ut Verbum postea intelligatur. Et quale Verbum? Audi illud tibi clare ostendentem, « In principio, » inquit, « erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil » 10Joan. I, 20, 21, 1, 2, 3. Si omnia, et Joannes. Quid miramur, si Verbum fecit sibi vocem? Vide, vide utrumque ad flumen, et vocem et Verbum. Vox Joannes, Verbum Christus.

Notes

  1. 2. Matth. XI, 11
  2. 3. Joan. III, 29
  3. 4. Matth. XIII, 17
  4. 5. Luc. II, 25, 26
  5. 6. Matth. III, 3
  6. 7. Psal. LXXI, 8
  7. 8. Marc. I, 7
  8. 9. Isai. XL, 3-8
  9. 10. Joan. I, 20, 21, 1, 2, 3