Delectatio piorum in Deo amissis terrenis rebus. Ideo delectare in Domino, jucundare in Domino, non in saeculo. In Domino enim jucundabatur ille, qui cum perdidisset totam jucunditatem saeculi, remansit ei Dominus, in quo jucundaretur: remansit ei in ira simplex, perfecta et immutabilis jucunditas cordis ejus. Quae habebat possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat, haesit in illo in quo pendebat. Ecce enim quid sit in Domino jucundari. Dominus dedit, Dominus, vide jucunditatem, Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se obtulit; jucundatur in Domino. Ergo, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 13Job I, 21 . Quare displiceat servo id quod placuit Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora perdidi, quidquid habui perdidi: a quo habeo, non perdidi. Perdidi quod dederat; eum non perdidi, cujus ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quae infra se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura.