TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes tam excellens homo, ut Christus putaretur. Joannis de se ipso ac de Christo testimonium. Quid sibi ergo vult Joannes? Unde interpositus? unde praemissus? Dicam si potuero. Dominus noster Jesus Christus de Joanne dixit: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista 2Matth. XI, 11 . Si comparetur hominibus Joannes, omnes superat ille homo, non cum vincit nisi Deus homo. Joannes praemissus est ante Dominum. Tanta in illo excellentia erat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Christum enim exspectabant Judaei; quia et in ipsis Prophetis, quos et ipsi legerunt, praenuntiatus est Christus. Exspectabant absentem, occiderunt praesentem: cum putant non esse ipsum, defecerunt ipsi, et mansit ipse. Non tamen omnes defecerunt, et de Judaeis multi crediderunt. Ergo quia Christus exspectabatur; videte gloriam Joannis: cum enim in illo adverteretur tanta gratia, cum baptizaret in poenitentia, et pararet viam Domino velut praemissus metator, miserunt ad illum Judaei, et dixerunt, Quis es tu? Numquid tu Elias, aut propheta? aut tu es Christus? Non sum, inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Et tu, inquiunt, quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo 3Joan. I, 21-23 . Joannes respondit Judaeis quaerentibus quis esset, et jam putare incipientibus quod ipse esset Christus, Ego vox clamantis in eremo. Audistis, si intenti fuistis, lectionem propheticam, quae primo recitata est. Ibi scriptum est: « Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt tortuosa in directa, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei. » Deinde dixit Dominus per Prophetam: Exclama; et dixi, Quid exclamabo? Et Dominus ibi apud Prophetam: Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum 4Isai. XL, 3-8 . Joannes dixit, Ego vox clamantis in eremo, Parate viam Domino: hoc est dicere, De me praedictum est a Propheta quod ego futurus eram clamans in eremo. Ad Joannem ergo pertinet dicere, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Verbum concipitur in utero virginis; clamat in eremo vox Verbum. Vox si verbum non sit, strepitus est aurium forte; nam nec hoc forte dici posset. Omne verbum vox, non omnis vox verbum. Si homo ore patente clamet quantum potest, vox est, verbum non est. Quae est autem vox quae dicitur verbum? Ubi intelligitur aliquid, vox significans verbum est. Sed ecce necdum sonat, dicere volo aliquid, jam verbum est in corde meo. Verbum est in corde, et nondum vox in ore. Potest ergo esse verbum sine voce, et potest esse vox sine verbo. Adde vocem verbo, procedit in notitiam verbum. Quid ergo Christus ad Mariam? Verbum occultum. Praemissa est vox ut praecederet Verbum. Quid est Joannes? Vox clamantis in eremo. Quid est Christus? In principio erat Verbum 5Joan. I, 1 . Quid tu vox? quid tu homo? Omnis caro fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Tene te ad Verbum; pro te enim suscepit fenum Verbum. Incarnatum Verbum Christus. Sed omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: contemnamus praesentia, speremus futura. Omnis vallis implebitur, omnis humilitas exaltabitur: et omnis mons, et collis humiliabitur, omnis superbia dejicietur. Depone montes, imple valles, et facta est campi aequalitas. Da mihi divites et honoratos de flore feni; ipsi audiant, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 6Jacobi IV, 6 . Da mihi pauperes desperatos, conscios infirmitatis suae; non desperent, credant in eum qui venit propter omnes. Illi erigantur, illi premantur. Venturus ille campum inveniat, non lapidem ubi pedem offendat. Ideo enim dicebat ipse Joannes, Parate viam Domino; non mihi, sed Domino; a quo missus sum, non quod ego sum.

Notes

  1. 2. Matth. XI, 11
  2. 3. Joan. I, 21-23
  3. 4. Isai. XL, 3-8
  4. 5. Joan. I, 1
  5. 6. Jacobi IV, 6