Traditio Christi et a Juda et a Deo. Tradidit Judas Christum, et damnatus est. Judas tradidit, et damnatur: tradidit Filium Pater, et glorificatur. Tradidit, inquam, Judas magistrum, et damnatur: tradidit se ipse Filius, et laudatur. Quomodo Judas tradidit Christum, omnes novimus: exspectatis fortassis audire quomodo Pater tradidit Filium. Et hoc nostis: sed commemorabo, ut recordemini. Audi Apostolum dicentem de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 4Rom. VIII, 32 . Audi et de Filio: Qui me, inquit, dilexit, et tradidit semetipsum pro me 5Galat. II, 20 . Duos jam vide traditores: Patrem Filii traditorem, Filium sui ipsius traditorem, sed utrumque salvatorem, quia utrumque creatorem. Judas ergo quid fecit? Quid enim boni fecit? Bonum de illo factum est, non ipse bonum fecit. Neque enim ait Judas: Tradam Christum, ut liberetur genus humanum. In Juda tradidit avaritia; in Deo, misericordia. Non redditum est Judae nisi quod fecit, non quod de illo Deus fecit.