TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus ambulans super mare. Quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus Ecclesiae plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas: nisi, Domine, si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicavit? Ambulet ergo super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur divites plebis 12Psal. XLIV, 13 . Sed quoniam Dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in Ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidavit in mari, magnam vim tempestatis exhorrens. Quis enim non timet illam vocem: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum 13Isai. III, 12 ? Et quia luctatur animus adversus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem convertatur: ne forte qui laude mulcetur vituperatione subruatur atque mergatur. In unda exclamet titubans Petrus, et dicat, Domine, salva me. Porrigit enim Dominus manum: et quamvis increpet, dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti? quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in Domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. Recepto autem Domino in navi, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut jam ad terrae stabilitatem securitatemque veniatur, adorant omnes dicentes, Vere Filius Dei es tu. Hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua veritas, et Verbum Dei, et Sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae ejus, et cognoscitur et amatur.

Notes

  1. 12. Psal. XLIV, 13
  2. 13. Isai. III, 12