Stephani charitas erga lapidatores suos. Saevit et diligit. Sed potuit hoc facere, dicis mihi: ego non possum. Ego enim homo sum, ille Deus: homo ego, homo ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor: o homo, multum est ad te imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus, homo erat, an Deus? Homo erat. Plane homo erat: hoc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo, quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit. Loquebatur Judaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque ostendere debeo, quia dixi, Saeviebat; dixi, Et diligebat: utrumque debeo demonstrare, et saevientem, et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice. Verba sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti saevientem: alterum debeo, audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, Dei famulum lapidare coeperunt. Hic proba, sancte Stephane, dilectionem tuam; hic, hic te videamus, hic spectemus, hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes, videamus si diligis saevientes: saeviebas adversus tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti, et odisse potuisti, nunc est tempus quando lapidaris, tunc maxime odisse debes. Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te lapidant. Lapides enim mittunt lapides, dura duri. Qui in lapide Legem acceperunt, lapides mittunt.