TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vinea a Deo plantata. Denique plantavit vineam, sicut dicit ipse Dominus Jesus Christus, et locavit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos suos, ut peterent mercedem vineae. Illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator vineae suae: Mittam unicum filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam filium suum. Dixerunt illi apud se ipsos: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et occiderunt eum; et projecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineae, quid faciet illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo 2Matth. XXI, 33-41 . Plantata est vinea, lege data in cordibus Judaeorum. Missi sunt Prophetae, quaerentes fructum, bonam vitam eorum: Prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. In contrarium eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt.

Notes

  1. 2. Matth. XXI, 33-41