Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor. Ergo, Sine amore pecuniae, modus sufficiens est praesentibus: quare praesentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res decipit hominem ad avaritiae computum? Quid, si diu vivo? Qui dat vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo sint reditus, quare quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit, frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus dicit, Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 5Matth. VI, 21 ? Tu dicis: Non illic orit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse. Inter divitem esse, et divitem velle esse, justa discretio negari non potest. Ibi facultas est, hic cupiditas.