TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir ejus, cum alicubi demoratur. Non est sollicitus quae in domo sunt, vir ejus: quia novit Dominus qui sunt ejus 32II Tim. II, 19. Quomodo sit sollicitus: quando quos praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; et quos justificavit, ipsos et glorificavit? Si Deus pro nobis, quis contra nos 33Rom. VIII, 30, 31 ? Non est sollicitus vir ejus: novit suos, noverunt eum sui. Cum alicubi demoratur. Ubi demoratur, nisi unde venturus est? Demoratur ibi, quasi tardat ibi. Multi enim jam desiderant adventum ejus; et desiderium eorum differtur, donec impleatur numerus membrorum matronae hujus. Multi autem ad suam impietatem tarditate illius abutuntur; et dicit malus servus, Tardat dominus meus. Et incipit caedere conservos; et inebriari cum malis. Veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua ignorat, et dividet eum. Ministrorum enim et praepositorum corpus est, quod dat in tempore conservis cibaria. Dividet, inquit, eum. Habet bonos et malos, et separat malos a bonis. Et partem ejus cum hypocritis ponet. Non totum ministrum: quia sunt ibi et desiderantes adventum Domini. Sunt ibi et ex illo numero, de quo dicitur, Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem 34Luc. XII, 45, 46, 43 . Ergo veniet, et dividet eum.

Notes

  1. 32. II Tim. II, 19
  2. 33. Rom. VIII, 30, 31
  3. 34. Luc. XII, 45, 46, 43