De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha missus sit. Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctae, ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundantia misericordiae ejus in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum enim habemus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus 1Matth. XXIII, 8 . Sub hoc ergo magistro, cujus cathedra coelum est, quia erudiendi sumus Litteris ejus, advertite pauca quae dicam, donante ipso qui jubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis tegitur, ideo clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente ipso Domino, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis 2Matth. VII, 7 . Saepe ergo movet studiosorum animum, quare quinquagesimo die post Dominicam passionem et resurrectionem missus fuerit promissus Spiritus sanctus.