Panis quotidianus, sermo Dei. Eucharistia. Sed istum panem, charissimi, quo venter impletur, quo caro quotidie reficitur; istum ergo panem videtis Deum dare, non solum laudatoribus suis, sed etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 11Matth. V, 45. Laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. Ut poenitentiam agas, exspectat te: sed si non te mutaveris, damnat te. Quia ergo panem istum accipiunt a Deo et boni et mali, putas non est aliquis panis quem petunt filii, de quo dicebat Dominus in Evangelio, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus 12Matth. XV, 26 ? Est plane. Quis est iste panis? et quare dicitur quotidianus? Et iste necessarius est: etenim sine illo vivere non possumus; sine pane non possumus. Impudentia est ut a Deo petas divitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. Aliud est unde superbias, aliud est unde vivas. Tamen quia iste panis visibilis et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem petunt filii. Ipse est sermo Dei, qui nobis quotidie erogatur. Panis noster quotidianus est: inde vivunt non ventres, sed mentes. Necessarius est nobis etiam nunc operariis in vinea; cibus est, non merces. Operario enim duas res debet, qui illum conducit ad vineam, cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. Cibus noster quotidianus in hac terra, sermo Dei est, qui semper erogatur Ecclesiis: merces nostra post laborem vita aeterna nominatur. Iterum in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt, quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic vivamus, ne ab illo altari separemur.