TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homines cur objurgantur quod sint homines. In vetere homine mendacium, in novo veritas. Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tanquam crimen objecisse hominibus, quia homines sunt: objurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, objecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis 1I Cor. III, 3 et 4 ? Exprobrans et objurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subjungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis 2Psal. LXXXI, 6 et 7 . Et ibi opprobrium objectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis: Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 3 et 4
  2. 2. Psal. LXXXI, 6 et 7