Symbolum regula fidei. Reddidistis quod creditis, audite quid oretis. Quoniam invocare non possetis, in quem non credidissetis, Apostolo dicente, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt 1Rom. X, 14 ? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quoniam in omnem terram exivit sonus eorum 2Psal. XVIII, 5.