TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecclesiae catholicae unitatem Christus commendat Apostolis. Ipse Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis: ostendit se, putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur eis, « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. » Ecce adhuc illis turbatis prae gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem. Quid enim ait? « Nonne haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc aperuit illis sensum, » Evangelium loquitur, « ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. » Ecce caput nostrum; ecce caput, ubi sunt membra? Ecce sponsus, ubi est sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quaeris? Ab ipso audi: nemo illi tollit suam, nemo supponit alienam: ab ipso audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate Evangeliorum? Passus est, resurrexit tertio die, ostendit se discipulis suis. Jam ipsum habemus: illam ubi quaerimus? Ab ipso interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. Ecce jam factum est, jam videtur. Dic, o Domine; tu dic, Domine, ne nos erremus: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 3Luc. XXIV, 36-47 . Coepit ab Jerusalem, et pervenit ad nos. Et ibi est, et hic. Non enim ut ad nos veniret, inde discessit: excrevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in coelum ipsam rursus Ecclesiam commendavit. Sponsus profecturus sponsam suam amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum; sed ipsum tanquam sponsum, illos tanquam amicos sponsi, neminem eorum tanquam sponsum. Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivo amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam per amicos sponsi quodam modo fornicari, ait, « Audio in vobis schismata esse, et ex parte credo » 4I Cor. XI, 18. « Nuntiatum est mihi de vobis, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego vero Apollo; ego autem Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis » 5Id. I, 11-13? O amicum! Amorem sponsae alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa, ut possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia: et quando ascendit in coelum, sic illis dixit, qui quaerebant de fine saeculi, Dic nobis, quando ista fient, et quando tempus adventus tui 6Matth. XXIV, 3 ? Et ille, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Audi quid noveris a magistro, discipule: Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos 7Act. I, 6, 8 . Et factum est: quadragesimo die ascendit in coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu sancto implentur omnes qui aderant, loquuntur linguis omnium gentium. Item ipsa unitas per linguas omnium gentium commendatur. Commendatur a Domino resurgente, commendatur a Christo ascendente; confirmatur ab Spiritu sancto hodie veniente.

Notes

  1. 3. Luc. XXIV, 36-47
  2. 4. I Cor. XI, 18
  3. 5. Id. I, 11-13
  4. 6. Matth. XXIV, 3
  5. 7. Act. I, 6, 8