Utilitas haereticorum. Utilitas per Judam proditorem. Illi ergo quid dicunt? Si invenero, inquit, mendacium, totum certe non credis. Inveni, videamus. Numero generationes. Illi enim per calumnias suas ad id nos invitant, et adducunt. Si pie vivamus, si Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus volare, ad id nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. Intendat itaque Sanctitas vestra utilitatem haereticorum; et utilitatem quidem secundum Deum, etiam malis bene utentem. Secundum ipsos vero hoc redditur, quod voluerunt; non hoc quod de ipsis Deus bene facit. Sicut de Juda quantum boni fecit? Passione Domini salvae factae sunt gentes. Sed ut pateretur Dominus, Judas eum tradidit. Deus ergo et gentes liberat passo Filio, et Judam punit pro scelere suo. Sacramenta enim quae illic latent, nemo discuteret, simpliciore contentus fide; et ideo nemo inveniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus calumniatoribus. Cum enim haeretici calumniantur, parvuli perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio eorum, quasi percussio est de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum parvulis sat est. Illi turbati quaerunt; qui autem norunt et didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis pulsantibus Deus, aperiunt et ipsi turbatis. Et sic fit ut illi sint utiles ad inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem. Negligentius enim veritas quaereretur, si mendaces adversarios non haberet. Oportet enim, inquit, et haereses esse. Et quasi quaereremus causam, subjecit statim, Ut probati manifesti fiant inter vos 11I Cor. XI, 19 .