TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praestabit nobis, qui diem istum commendavit in sanctis suis, ut infirmitas vocis nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo commendavi, ut me silentio vestro adjuvare dignemini: animus enim promptus est ad vos, sed caro infirma. Et ipse animus, quaecumque forte gaudia de Scriptura Dei concepit, parturit et parere quaerit in auribus et mentibus vestris: praestate in vobis nidum sermoni. Commendatur enim et in Scriptura turtur, quaerere nidum sibi, ubi ponat pullos suos 1Psal. LXXXIII, 4. Et hoc quod gestamus in manibus, Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis inquirendam et laudandam mulierem quamdam, de qua paulo ante, cum legeretur, audistis, magnam, habentem magnum virum, eum virum qui invenit perditam, ornavit inventam. De hac secundum lectionis tenorem, quam me portare conspicitis, pauca pro tempore, quae Dominus suggesserit, dicam. Dies enim est martyrum: et ideo magis laudanda est mater martyrum. Jam quae sit ista mulier, me proloquente accepistis: videte etiam ut me legente agnoscatis. Omnis nunc auditor, quantum ex affectu vestro satis apparet, dicit in corde suo, Ecclesia debet esse. Confirma istam cogitationem. Nam quae potuit esse altera martyrum mater? Ista est: quod intellexistis, hoc est; de qua muliere volumus aliquid quid dicere, Ecclesia est. Non enim deceret nos loqui de quacumque alia muliere. Quanquam et in recitatione passionis martyrum audivimus feminas, de quibus decenter loquamur: sed nec eas praetermittimus, quando earum matrem laudamus.

Notes

  1. 1. Psal. LXXXIII, 4