Fides non est superborum, sed humilium. Sed quia fides non est superborum, sed humilium, Dixit ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo homines ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat: Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Diceret saltem, Sicut multi homines. Quid est, sicut caeteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego inquit, justus sum, caeteri peccatores. Non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano majoris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum, iste de caeteris est. Non sum, inquit, talis qualis iste, per justitias meas, quibus iniquus non sum. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Quid rogaverit Deum, quaere in verbis ejus, nihil invenies. Ascendit orare: noluit Deum rogare, sed se laudare. Parum est, non Deum rogare, sed se laudare; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo stabat: et Deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia removebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat: sed Dominus eum de propinquo attendebat. Excelsus enim Dominus, et humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a longe cognoscit. Excelsa quidem a longe cognoscit 5Psal. CXXXVII, 6, sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem Publicani. Parum est, quia de longinquo stabat: nec oculos suos ad coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum non audebat: premebat conscientia, spes sublevabat. Adhuc audi: Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat: propterea Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Ecce qui rogat. Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? De Pharisaeo et Publicano accepisti controversiam; audi sententiam: audisti superbum accusatorem, audisti reum humilem; audi nunc judicem. Amen dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, judex dicit: Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus ille, magis quam ille pharisaeus. Dic, Domine, causam. Ecce video Publicanum justificatum magis de templo descendere quam Pharisaeum. Quaero quare. Quaeris quare? Audi quare. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Audisti sententiam, cave causam malam: aliud dico, Audisti sententiam, cave superbiam.