TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nihil boni sine adjutorio Dei. Libertas sine gratia qualis. Sed hic fortiter vigilate, ne forte dicat spiritus vester: Si subtraxerit se cooperatio Dei et adjutorium Dei, spiritus meus facit hoc: etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen implere potest. Quomodo si aliquis dicat: Remis quidem pervenimus, sed cum aliquo labore, o si ventum habeamus, facilius pervenimus. Non sic est adjutorium Dei, non sic est adjutorium Christi, non sic est adjutorium Spiritus sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni agere poteris. Agis quidem illo non adjuvante libera voluntate, sed male. Ad hoc idonea est voluntas tua, quae vocatur libera, et male agendo fit damnabilis ancilla. Cum dico tibi, Sine adjutorio Dei nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio Dei liberam voluntatem: quanquam non est illa libera. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 31II Petr. II, 19 ; et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 32Joan. VIII, 34, 36 .

Notes

  1. 31. II Petr. II, 19
  2. 32. Joan. VIII, 34, 36