TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus et Petrus pro Christo passi. Ecce ostendit illi Dominus quae illum oporteret pati pro nomine ejus. Post exercuit illum in labore. Ipse in vinculis, ipse in plagis, ipse in carceribus, ipse in naufragiis. Ipse illi procuravit passionem: ipse perduxit ad istum diem. Unus dies passionis duobus Apostolis. Sed et illi duo unum erant: quanquam diversis diebus paterentur, unum erant. Praecessit Petrus, secutus est Paulus. Primo Saulus, postea Paulus: quia primo superbus, postea humilis. Saulus a Saüle sancti David persecutore. Dejectus est persecutor, erectus est praedicator. Mutavit nomen superbi ad humilitatem. Paulus enim modicus est. Verba videte Charitatis vestrae: nonne quotidie dicimus, Post paululum videbo te, paulo post faciam hoc aut illud? Ergo quid est Paulus? Ipsum interroga. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum 22I Cor. XV, 9 .

Notes

  1. 22. I Cor. XV, 9