Discipuli non credentes merito objurgati. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo objurgavit Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant vivum esse 1Marc. XVI, 14. Patres fidei, nondum fideles: magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant, et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit, et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se 2Matth. XXVI, 33-35, 69-75. Ecce isti adhuc non credebant, cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.