TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petri amor in Christum verus. Unitas omnium pastorum in Petro figurata. Modo quid? Interrogat eum Dominus, sicut audistis cum Evangelium legeretur, et dicit ei: Simon Joannis, diligis me plus his? Respondit ille, et dixit: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Et iterum Dominus hoc interrogavit, et tertio hoc interrogavit. Et respondenti dilectionem, commendavit gregem. Per singula enim dicebat Dominus Jesus Petro dicenti, Amo te: Pasce agnos meos, pasce oviculas meas. In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum, sed bonorum, qui sciant oves Christi pascere Christo, non sibi. Numquid modo Petrus mendax erat, aut amare se Dominum mendaciter respondebat? Veraciter hoc respondebat: hoc enim respondebat, quod in corde suo videbat. Quando autem dixerat, Animam meam pro te ponam, de futuris voluit praesumere viribus. Omnis autem homo qualis sit tunc cum loquitur, forte scit; qualis crastino futurus sit, quis scit? Revocabat ergo oculos suos ad cor suum Petrus, quando interrogabatur a Domino, et fidens respondebat quod ibi videbat: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quod tibi dico, tu scis: quod hic video in corde meo, vides et tu. Non ausus est tamen dicere quod Dominus interrogaverat. Non enim simpliciter Dominus dixerat, Diligis me? sed addiderat, Plus his diligis me? id est, Plus me diligis quam isti? De aliis discipulis dicebat: ille non potuit dicere nisi, Amo te: non ausus est dicere, Plus his. Noluit iterum esse mendax. Suffecerat ei testimonium perhibere cordi suo: non debuit esse judex cordis alieni.