Quomodo mori anima potest. Vita animae, Deus. Adhuc confirmavi, non solvi quaestionem. Probavi quia potest anima occidi. Contradici Evangelio non potest, nisi ab anima impia. Ecce mihi occurrit et hic, et venit in mentem quod dicam. Contradici non potest vitae, nisi ab anima mortua. Evangelium vita est, impietas et infidelitas mors animae est. Ecce potest mori, et immortalis est. Quomodo ergo immortalis est? Quia semper aliqua vita est, quae in illa nunquam exstinguitur. Quomodo moritur? Non ut non sit vita, sed amittendo vitam. Etenim anima et vita est alicui rei, et habet etiam ipsa vitam suam. Ordinem attende creaturarum. Vita corporis anima est: vita animae Deus est. Sicut adest vita corpori, id est, anima, ne moriatur corpus: sic debet adesse vita animae, hoc est, Deus, ne moriatur anima. Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et jacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem.